- SCAPHUSIA
- SCAPHUSIAurbs Helvetiae ad Rhenum, Constantiae finitima, infra quam 4. leuc. Helvetic. in Occasum Basileam versus 6. et 4. a Tiguro in Boream. Caput pagi cognominis, unius ex XIII. qui ad Rhenum et Silvam nigram situs, terminatur pagô Tigurinô. Sita est in ripa Germanica, Helvetiae tamen ponte coniungitur; si turres, moenia, Rem publ. spectes, nova: si cultum, vetustior. Omnium rerum mire exuberans, et praesertim piscibus. Sub ea circiter 3. mill. pass. maior Rheni cataractes est, ingens naturae miraculum. Ab ove quibusdam nomen accepisse videtur, unde Myconio Probatopolis, et in nummis etiam ac insignibus ovis effigies: Alii potius a scaphis eam nuncupatam volunt, quae secundô Rhenô ex Acronio et Veneto lacu advenientes ibi onera exponunt, cum infra urbem Rheno per ingentia primum saxa ruenti, tandem ex altissimis rupibus praecipiti, illis transire neutiquam liceat. Originem urbi, an incrementum potius, ob rationem praedictam, Coenobium Abbatiave Benedictinorum, ab Eberhardo Comite Nellenburgio, sub Henrico III. Imperatore condita dedit, circa A. C. 1052. Eius filius Burcardus, opibus, potentiâ et coniugis e Saxonica familia matrimoniô florens, cum improlis decederet, magnam bonorum suorum partem Monachis legavit, unde suburbanus ager, cum Hemmia valle et saltu Randio. Accessit dein sub Sigfrido Abbate Virginum Monasterium S. Agneti sacrum, circa A. C. 1090. Crescenti indies laetis auspiciis urbi Scultetus primo et dimidia Senatus pars ab Abbate dati, cui cum civibus cum saepe non parum litis intercederet, Imperatorum beneficiô multis hi immunitatibus et privilegiis donati, sicque sensim potestati eius exempti, et urbs civitatum Imperii numero adscripta est. Verum cum Ludovicus Bavarus Imperator diuturnô bellô exhaustus Frider. Austriaco, quam ex compositione pecuniam debebat, persolvere non posset, Scaphusia ab illo, una cum aliis quibusdam oppidis Imperialibus, Duci oppignorata, circa A. C. 1330. mansit ita sub Austriorum potestate annos 85. nsque ad tempora Concilii Constantiensis. Intra quod tempus cum Tiguro urbi aliqua contentio fuit A. C. 1342. quae A. C. 1345. in mutuum foedus mutata est. Coenobium dein arsit A. C. 1350, ingenti damnô, quô ipsô annôRupertivillam obsidentibus Tigurinis auxilia cives summisêre. Cum autem Austrii Habspurgensium Comitum, qui tum Tigurinorum hostes erant, causam tueri incepissent, Scaphusiani foederi renuntiate et Tigurinam obsidionem urgere A. C. 1351. sunt coacti. Ingens post haec incendium urbem tantum non delevit, A. C. 1372. vix quartâ parte superstite: quae postmodum reparata, Austriis fidam multis in proeliis, Sempacensi inprimis, A. C. 1386. et Nahefelsiano A. C.1388. navavit operam: A Nobilitate proin Suevica, sub Wenceslao Imperatore equestribus ludis honorata, A. C. 1401. Proscriptô dein Fridericô Austriô, quod Iohann. XXII. e Concilio Constantiensi abduxisset, belloque contra ipsum fervente, Scaphusia ad Imperium rediit, ac cives, non exiguâ pecuniae vi Imperatori numeratâ, amplissimis privilegiis donati sunt: qui ut libertati suae certius consulerent, foedus iniêre cum Tiguro et oppido S. Galli, A. C. 1424. cumque sub Friderico postea III. Sigismundum Austriae Ducem, sacramentum per missos Legatos, sine omni exceptione, ab illis exigentem infestum haberent, novô foedere cum Tigurinis, Bernatibus, Lucernensibus, Suitiis, Tuginis, et Glaronensibus coiêre, A. C. 1454. A quo tempore Helvetiorum amicitiam constanti fide conservârunt, multis in bellis fortes armorum socii. His igitur, operâ Peregrini Hewdorfii, ab Imperatore proscriptis, A. C. 1468. firmum misêre foederati praesidium, quô redditi animosiores, multis excursionibus in vicinum Austriorum agrum, in Hervyniae iuga, Hegoiam, Latobrigos aliaque loca factis, demum Waldshutô obsessô, hostes fatigârunt, pace mox insecutâ, cuius beneficiô proscriptio sublata est. A. C. itaque 1479. foedus prorogatum in annos 25. quô Urii quoque ac Underwaldii comprehensi: donec, post egregiam in bello Burgundico primum, mox Suevico operam praestitam, A. C. 1501. perpetuo Helvetiorum foederi, quô ipsô annô et Basilea in illud recepta, duodecimô locô adscripta Urbs est: cui circa A. C. 1524. Abbas Coenobii omni suô iure cessit: Secuta eius reformatio, opera Iacobi Riegii, Erasmi Ritteri ac N. Hofmeisteri, et magnus Scaphusianorum Deus, quod ingenti idolo apud illos nomen erat, A. C. 1529. exustus est. Urbs in 11. divisa est tribus, ibique maius Consilium 86. minus 26. viris prudentibus et cordatis constat. Portorium ex salis vectura ingens colligitur, quod diu ante urbem conditam in potestate duarum nobilium familiarum fuit, quae hodieque Scaphusiae habitant, Im Thurn, et am Stad. Plura vide apud Stumpf. l. 5. de Turgovia c. 17. Simlerum de Rep. Helv. B. Rhenanum Rer. Germ. l. 3. cum Notis Cl. Ottonis ICti p. 478. etc. Henricus Glareanus Panegyr. Helvet. de egregia hac urbe sic canit:Subticeamne tuas piscosa Scaphusia laudes,Conspicuum Helvetiae sidus, bene digna Camenis,Gloria Teutonicae Germano in littore terrae,Utilis et bello, vincendoque utilis hoste.Quam propius liquidi facies nitidissima RheniAlluit, hîc rapidus refluente in gurgite vortexCernitur, Euripum reserens, Scyllaeque voracisLatratus. Hîc unda alti de vertice montisLapsa ruit praeceps, sterilemque eructat arenamIn circum, sursumque volans protendere nubem,Aut nebulae speciem et caelum pulsâsse videtur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.